- PYRRHICA
- PYRRHICAproprie pugnae equestris umbra et simulacrum, quae et Troia dicitur, πρόλις et ἱππασία Dioni, ut et Servius cum Donato ex Suetonii libro, de lusibus puerorum, scribit. Decursus Agellio, l. 7. c. 3. Graecis etiam, διελασία, et ἀνθιππασία. Nomen habet a Pyrrho Cydonaeo, qui primus Creten ses sub armis saltare, ad Pyrrhii pedis sonum, instituit. Nicolaus apud Stobaeum: Οἱ δὲ Κρητῶν παῖδες ἀγελάζονται κοινῇ, καὶ τὴν ἔνοπλιον πυῤῥίχην ἐκπονοῦντες, ἥντινα πρῶτος ῟ευρε Πυῤῥίχος Κυδονιάτης Κρὴς τὸ γένος. Alii dictam volunt, a Pyrrho Achillis filio, quem primum in tumulo patris sui armatum honoris gratiâ saltâsse dicunt, Aristoteles tamen dicit, Achillem huius lusûs inventorem fuisse. Eustathius vocat ἐνόπλιον ὄρχησιν καὶ Κρητικήν. Fungerus. Nic. Lloyd. Vide et infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.